laetabitur deserta et invia et exultabit solitudo et
florebit quasi lilium
germinans germinabit et exultabit laetabunda et laudans
gloria Libani data est ei decor Carmeli et Saron ipsi videbunt
gloriam Domini et decorem Dei nostri
confortate manus dissolutas et genua debilia roborate
dicite pusillanimis confortamini nolite timere ecce Deus
vester ultionem adducet retributionis Deus ipse veniet et
salvabit vos
tunc aperientur oculi caecorum et aures surdorum patebunt
tunc saliet sicut cervus claudus et aperta erit lingua
mutorum quia scissae sunt in deserto aquae et torrentes in
solitudine
et quae erat arida in stagnum et sitiens in fontes aquarum
in cubilibus in quibus prius dracones habitabant orietur viror
calami et iunci
et erit ibi semita et via et via sancta vocabitur non
transibit per eam pollutus et haec erit nobis directa via ita
ut stulti non errent per eam
non erit ibi leo et mala bestia non ascendet per eam nec
invenietur ibi et ambulabunt qui liberati fuerint
et redempti a Domino convertentur et venient in Sion cum
laude et laetitia sempiterna super caput eorum gaudium et
laetitiam obtinebunt et fugiet dolor et gemitus